monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > sectio 30 > sectio 55 > csg75.271 > sectio 56 > 2 > II. REGI ERULORUM THEODERICUS REX. (a. 507/511) > sectio 19 > sectio 17 > Deuteronomium, 15 > csg456.74 > sectio 4 > sectio 32 > sectio 27 > VII. SENARIO V̅‧T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510) > sectio 31 > 1 > csg456.386 > bnf10439.135 r > csg456.142 > sectio 57 > sectio 12 > uwbM.p.th.f.68.189 > bsbClm6224.177 > sectio 3 > 19 > bnf10439.128 r > sectio 6 > XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS DE BINIS ET TERNIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXI. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER OFFICIUM AGANTUR. <<<     >>> XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS DE BINIS ET TERNIS.

1 Non dubitamus esse gratissimum, quando quis commonetur officium implere susceptum, quia illud est potius grave, si miles vivat otiose, cui quaestus est actio sua, honor principalis iniunctio.2 similis enim discincto habetur, qui ignobili torpori relinquitur.3 quapropter per indictionem illam ad illam vos provinciam iubemus accedere: ut cum iudice vel eius officio intra diem kal. Martiarum quae de binis et ternis quantitas sollemniter postulatur, ad comitis sacrarum scrinia, postposita dilatione, dirigatis, sic tamen, ut nec aerarium nostrum aliquid minus a consuetudine percipiat nec possessor supra modum professionis exsolvat.4 et non dubitetis commonitionis nostrae periculum sustinere, si quid actum contra priscum ordinem potuerimus agnoscere.
Cassiodorus HOME